Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22.1 Cic. Fam. 9.22.3 (English) >>Cic. Fam. 9.22.5

9.22.2 vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus
suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam igitur est.
9.22.3 'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22.1 Cic. Fam. 9.22.3 (English) >>Cic. Fam. 9.22.5

Powered by PhiloLogic